- DONARIA
- DONARIAproprie loca sunt, in quibus dona reponebantur Deorum, abusive templa, ut loquitur Serv. ad illum v. Virg. Georgu. l. 3. v. 533.Imparibus ductos alta ad donaria currus.Postea nomine hoc accipi coepêre ipsa dona, quae Diis dicata et consecrata ex tholis, parietibus aut columnis suspendebantur. Ita Macrob. Sat. l. 3. Ornamenta vero sunt clypei, coronae, atque huiusmodidonaria. Haec rite per Pontificem consecrabantur more Maiorum: et qua postmodum Principes Pontificum nomen assumpsêre, teste Dione l. 43. inde illud quoque ius usurparunt l. 6. D. A. R. D. leg. 8. de Relig. et sumptu fun. l. ult. ut in possess. Legat. nisi hoc ita intelligendum, ut Principum auctoritate Pontifices consecrarent. Sicut olim per legem Papyriam non licebat rem ullam, sine iniussu populi, consecrare, ut testatur Cic. pro Domo. Vide autem de ritu veteri consecrandi, Alexandr. ab Alex. Genial. Dier. l. 6. c 14. et Connanum l. 3. Comm. 1. Theophil. haec donaria vocat Δῶρα, Graeci generali nomine Α᾿ναθήματα: qualia apud Graecos tripodes Delphici, et coronae aurae, aliaque multa ac pretiosa munera, pro actione gratiarum: ob recuperatam salutem, Phalar. ep. 84. De iis Lucan. l. 9. v. 515.Non illic Libycae posuerunt ditia gentesTempla: nec Eois splendent donaria gemmis.Mart. Capella de Nuptiis Mercurii l. 1. Praenitens speculum, quod inter dodnaria eius adytis. Sophiae defixerat, quo se renoscens etiam vellet originem inquirere etc. Eadem et Dona Latinis. Stat. Achilleid. l. 1. v. 424.----- ----- ----- Flammisque liquescuntDona Deûm:Erant haec velut argumenta casuum praeteritorum. Nam emeriti milites sua arma: qui naufragium evasissent, vestes in tabella depictas Diis, Isidi vel Neptuno, dedicare solebant. Horat. l. 1. od. 5. v. 13. et seqq.------ me tabula sacer,Votiva paries indicat uvidaSuspendisse potentiIn Vestimenta maris Deo.Virgil. Aeneid. l. 6. v. 32.Bis conatus erat casus effingere in auro,Gladiatores, arma Herculi appendebant. Similiter Duces defuncti arma Diis, quos coluissent, suffigenda relinquebant: Parthenius moriturus, apud Papin. Stat. Theb. l. 9, sub sinem.Haec autem primis arma, inselicia castris,Ure, vel ingratae munus suspende Dianae.Et reduces ab expeditione Ovid. Ep. 13. v. 50. Laodamia, Protesilao.Et sua det reduci vir meus arma Fovi.Inscribebantur vero donariis istis tituli ac elogia, ut patet ex Stat. l. 5. Sylv. 3. v. 147.Belligeris haec dona Deis, haec tela dicavit.Cernis adhuc titulos; etc.Sed et Servi et captivi, in libertatem asserti, catenam Laribus offerebant. Horat. l. 1. Serm. Sat. 5. de Sarmento diu servo,------ ------ donasset iamne catenamEx voto Laribus, quaerebat. ------Qui porro a morbo convaluêre, membrum, quo laboratunt, ex argento vel auro, una cum remedio, cuius ope sanitati restituti sunt, publice Dus suspendêre: quam ob causam longe celebrius, quam ob structurae magnisicentiam, Templum Ephesinum fuit; e quo, antequam in artis regulas Medicina ab Hippocrate redigeretur, morbis remedia petere hoc pacto illius aevi homines solebant. Tibull. l. 1. Eleg. 3. v. 27.Nunc Dea; nunc succurre mihi: nam posse mederiPicta docet templis multa tabella tuis.Sussigebant nempe haec omnia tum tholis, ut modo dictum, tum parietibus et columnis Templorum, tum arboribus consecratis, ut hîc passim videre est, inurimis in voce Tholus. De arboribus loquitur Arnob. quoque adversus gentes l. 1. picturatas in consecratis arboribus taenias si forte conspexeram, et quae seqq. Ubi Herald. arbores, inquit, dicit, in quibus spolia suspensa erant et Diis consecrata. Nam in ipsis donariis et anathemati taeniae et aliquid inibi depictum: additque locum Plutarch. in Timoleonte, et alia de huiusmodi arboribus nonnulla. Triumviros Donis praesignandis apud Romanos, habes infra. Gentilium aemulos Christianos, quinto post Christum saeculo, similiter coepisse Donaria in templis appendere, imaginem habentia partium, quae aliquo morbo asslictae convaluêrunt, discimus ex Theodoret. in l. 8. Therapeutic. cuius verba Latine sic habent: Quod vero votorum compotes fiunt, qui fideliter promittunt, palam testantur eorum ἀναθήματα τὴν ἰατρείαν δηλοῦντα, donaria curationem mdicantia. Alii enim oculorum, alii pedum alii manuum effigies offerunt ex auro vel argento confectas. Vide Sam. Bochart. Hierozioici Parte prior. l. 2. c. 36. ubi de murium et mariscarum imaginibus, ex solido auro, a Philistaeis, Deo Israelis, oblatis, prolixe agit: plura vero hanc in rem, apud Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. l. 2. c. 2. ut et aliquid infra in voce Musach, item Thesaurus Corinthiorum, Vitis aurea, et Votivae tabulae. Addam saltem, ex Phaedro, Munera quoque dicta fuisse haec dona. Ita enim ille l. 4. fab. 10.Lucernam fur accendit ex ara Iovis,Ipsumque compilavit ad lumen suum.Onustus qui sacrilegio quum discederet,Repente vocem sancta misit Religio?Malorum quamvis ista fuerint munera,Mihique invisa etc.In quae verba Schefferus: Munera, inquit, vocat donaria, quae vulgo dari Diis et in templis eorum suspendi solebant. Dona templorum diait Tac. Ann. l. 5. c. 6. etc. De Donariis Mahometanorum Principum, dicemus infra in voce Muslimi. De Donariis, spargi apud Romanos solitis, in Ludis publicis, vide hîc passim inprimis infra in voce Missilia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.